- OPPOLIUM
- OPPOLIUMurbs Silesiae, ad Oderam fluv. caput Ducatus cognominis alias oppignorata Poloniae Regi cum tractu adiacente satis extenso, munita. A Suecis capta bellô Germanicô sed redditâ pace Monasteriensi, 7. leuc. a Ratiboria in Septentrionem, 9. fere a Vratislavia in Meridiem, vix sex a confinio Poloniae. Hôc Ducatu, ut et Ratiboriae, item titulô Principis Germanici placatus Betleemus Gabor, Transylvaniae Princeps, qui Regis Hungariae titulô sumptô Austriam invaserat, diadema Ferdinando II. armis depositis, reddidit, A. C. 1619. Ioh. Cluverus, in Hist. Epit. Aliter Oppolia. Fuit olim sub propriis Principibus, ex familia Silesiae superioris Ducum, quorum Auctor Micislaus fuit, fil: minimus natu Vladislai II. Poloniae Regis, a fratribus suis pulsi. Ex eius enim posteris Casimirus II. Teschinensis et Boleslaus, Oppoliensis, linearum fuêre conditores. Et quidem Boleslaus I. Oppoliam nactus, cum Henrico Probo adversus Vladislaum Locticum profectus, sed ad Cracoviam cruentô praeliô victus, A. C. 1290. et mortuus est A. C. 1313. Eius filii Boleslaus II. Oppoliam, Boleslaus III. Falcoburgum et Albertus Strelitzam tenuêre: e quibus primus genuit Vladislaum, Poloniae regno aliquando destinatum, sed a iagellone pulsum; etBoleslaum IV. quô ut et Euphemiô Vratislaviensi nati, Bernardus Dux Falcoburgius, Iohannes Episcopus Caminensis et Vladislaviensis atque Boleslaus V. qui Hussitis favit, et propterea a Nicolao Duce Ratiborio victus est. Huius filii, Boleslaus VI. cognomine Mirabilis, Iohannes Henricus ἅτεκνοι et Nicolaus, qui, cum duas uxores habuisset, Magdalenam Ligniciam et Elisabetham Brandeburgicam, exstinctus A. C. 1463. ultimos samiliae reliquit Nicolaum, Iohannem et Henricum: quorum medius, reliquis superstes A. C. 1532. obiit, successore Ducatus Ferdinandô I. Imperatore. Vide Phil. Iac. Spenerum Sylloge Geneal. Histor. in Fam. Piastea,
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.